• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 60,1

60

1VICTORI IN PSALMIS DAVID

2Exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae

3de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus

4fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici

5habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum SEMPER

6tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

7dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio

8sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum

9sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies