• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 66

66

1VICTORI IN PSALMIS CANTICUM CARMINIS

2Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos SEMPER

3ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua

4confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

5laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus

6confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

7terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster

8benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae