- Share on Facebook
- Twitter verse
- PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
- Ps 67,1
67
1VICTORI DAVID PSALMUS CANTICI
2Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
4iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
5cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
6patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
7Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
8Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum SEMPER
9terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
10pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
11animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
12Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
13reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
14si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
15cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
16mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
17quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
18currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
19ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
20benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae SEMPER
21Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
22verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
23dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
24ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
25viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
26praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
27in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
28ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
29praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
30de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
31increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
32offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
33regna terrae cantate Deo canite Domino SEMPER
34qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
35date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
36terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus