• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 68,1

68

1VICTORI PRO LILIIS DAVID

2Salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

3infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me

4laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum

5multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

6Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

7non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel

8quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam

9alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

10quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me

11et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi

12et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam

13contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum

14mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

15erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis

16ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum

17exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me

18et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me

19accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me

20tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

21coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

22et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

23sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

24contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

25effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos

26fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

27quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant

28da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua

29deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

30ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me

31laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

32et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas

33videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra

34quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit

35laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis

36quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

37et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea