• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 70,1

70

1In te Domine speravi ne confundar in aeternum

2iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me

3esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu

4Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis

5quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea

6a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper

7quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima

8impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua

9ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me

10quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter

11dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat

12Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina

13confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi

14ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas

15os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas

16ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius

17Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua

18insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas

19et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

20qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos

21multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me

22ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel

23laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti

24insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi