academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 7,1

7

1PRO IGNORATIONE DAVID QUOD CECINIT DOMINO SUPER VERBIS AETHIOPIS FILII IEMINI

2Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me

3ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat

4Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

5si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos

6persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper

7surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti

8et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere

9Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me

10consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

11clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde

12Deus iudex iustus et fortis comminans tota die

13non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum

14et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est

15ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium

16lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est

17revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet

18confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi