• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 71

71

1SALOMONIS

2Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio

3adsument montes pacem populo et colles iustitiam

4iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem

5et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum

6descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram

7germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna

8et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae

9ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent

10reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent

11et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei

12quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor

13parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit

14ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius

15et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei

16erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

17erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum

18benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

19et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

20CONPLETAE SUNT ORATIONES DAVID FILII IESSE