• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 72

72

1CANTICUM ASAPH

Attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

2mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

3quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns

4quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum

5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

6ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

7processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

8inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes

9posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra

10propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis

11et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

12ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias

13ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas

14et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis

15dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

16et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis

17donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

18verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum

19quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint

20quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

21quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

22et ego insipiens et nescius

23quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum

24et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me

25quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra

26consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum

27quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te

28mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas