• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 73

73

1ERUDITIONIS ASAPH

Ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae

2recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

3sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

4fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

5manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures

6et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt

7miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui

8dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra

9signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo

10usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem

11quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume

12Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

13tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis

14tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum

15tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia

16tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem

17tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti

18memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum

19ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum

20respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae

21ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum

22surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die

23ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter