- Share on Facebook
- Twitter verse
- PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
- Ps 74,1
74
1VICTORI UT NON DISPERDAS PSALMUS ASAPH CANTICI
2Confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
3cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius SEMPER
5dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
6nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
7quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
8sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
9quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
10ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
11et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti