• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 75

75

1VICTORI IN PSALMIS CANTICUM ASAPH CARMINIS

2Cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

3et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

4ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum SEMPER

5lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis

6spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas

7ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus

8tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua

9de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit

10cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae SEMPER

11quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris

12vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili

13auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae