• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 76,1

76

1VICTORI PER IDITHUN PSALMUS ASAPH

2Voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me

3in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

4recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus SEMPER

5prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar

6recogitabam dies antiquos annos pristinos

7recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum

8ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra

9ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione

10numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas SEMPER

11et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi

12recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua

13et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar

14Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus

15tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam

16redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph SEMPER

17videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi

18excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant

19vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra

20in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita

21deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron