• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 77

77

1ERUDITIONIS ASAPH

Ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei

2aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua

3quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis

4non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit

5statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos

6ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis

7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant

8ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius

9filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli

10non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi

11et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis

12coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos

13divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum

14et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis

15scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis

16et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas

17et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio

18et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae

19et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine

20ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo

21ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel

22quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius

23et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit

24et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis

25panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem

26abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum

27et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata

28et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius

29et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

30non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum

31furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit

32in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius

33et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter

34si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum

35et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum

36et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

37cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius

38ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum

39sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens

40quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine

41et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt

42non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante

43qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos

44qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent

45qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos

46qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae

47qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore

48qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus

49qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum

50munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit

51et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham

52et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto

53et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare

54et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem

55et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel

56et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt

57et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis

58et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt

59audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel

60et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines

61tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis

62et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit

63iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit

64sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae

65et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini

66et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos

67et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit

68sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

69et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum

70et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum

71ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius

72qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit