• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 78

78

1CANTICUM ASAPH

Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum

2dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

3effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

4facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt

5usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus

6effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt

7quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt

8ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis

9auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum

10quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

11ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus

12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

13nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas