• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 80

80

1VICTORI IN TORCULARIBUS ASAPH

2Laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

3adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio

4clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

5quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob

6testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

7amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt

8in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis SEMPER

9audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

10non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

11ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

12et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi

13et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

14utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

15quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

16qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

17et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos