• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 81

81

1CANTICUM ASAPH

Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat

2usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis SEMPER

3iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite

4salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate

5non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos

7ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis

8surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes