• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 83

83

1VICTORI PRO TORCULARI FILIORUM CORE CANTICUM

2Quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum

3desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem

4siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus

5beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te SEMPER

6beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius

7transeuntes in valle fletus fontem ponent eam

8benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

9Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob SEMPER

10clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui

11quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis

12quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

13nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te