- Share on Facebook
- Twitter verse
- PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
- Ps 84
84
1VICTORI FILIORUM CORE CANTICUM
2Placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
3dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum SEMPER
4continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
5converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
6noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
7nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
8ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
9audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
10verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
11misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
12veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
14iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos