• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 87

87

1CANTICUM CARMINIS FILIORUM CORE VICTORI PER CHORUM AD PRAECINENDUM ERUDITIONIS EMAN EZRAITAE

2Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te

3ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam

4quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit

5reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus

6inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

7posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

8super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me SEMPER

9longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

10oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas

11numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi SEMPER

12numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione

13numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est

14ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

15quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me

16pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

17per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

18circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

19longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti