• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 90

90

1Qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

2dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

3quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

4in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis

5scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno

6a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie

7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

8verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes

9tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum

10non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

11quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

12in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus

13super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

14quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

15invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

16longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum