• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 94

94

1Venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro

2praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei

3quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

4in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt

5cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

6venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

7quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius

8hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

9sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

10quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

11et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam