• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 95

95

1Canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra

2canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius

3narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

4quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos

5omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit

6gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius

7adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem

8adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius

9adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra

10dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

11laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius

12gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus

13ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua