• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 97

97

1CANTICUM

Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

2notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

3recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

4iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite

5cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis

6in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino

7tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius

8flumina plaudent manu simul montes laudabunt

9ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus