• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 99

99

1CANTICUM IN GRATIARUM ACTIONE

2Iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude

3scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius

4ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius

5quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius