academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER EXODI (EXODUS)
  • 2.Mose 25

25

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas

3haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes

4hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

5et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim

6oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris

7lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale

8facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum

9iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud

10arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem

11et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum

12et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero

13facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro

14inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis

15qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis

16ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi

17facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo

18duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi

19cherub unus sit in latere uno et alter in altero

20utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

21in qua pones testimonium quod dabo tibi

22inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

23facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem

24et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum

25et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam

26quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes

27subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari

28ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam

29parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo

30et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper

31facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia

32sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero

33tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili

34in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

35spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno

36et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo

37facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso

38emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo

39omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

40inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est