academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER EXODI (EXODUS)
  • 2.Mose 26

26

1tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies

2longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria

3quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt

4ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari

5quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari

6facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat

7facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi

8longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium

9e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices

10facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur

11quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat

12quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi

13et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens

14facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus

15facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim

16quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem

17in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur

18quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum

19quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur

20in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt

21quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur

22ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas

23et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi

24eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur

25et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis

26facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi

27et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam

28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum

29ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis

30et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est

31facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum

32quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas

33inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur

34pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum

35mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis

36facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii

37et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae