academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER EXODI (EXODUS)
  • 2.Mose 27

27

1facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine

2cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere

3faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis

4craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei

5quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

6facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis

7et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum

8non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

9facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

10et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea

11similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

12in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem

13in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt

14in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem

15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

16in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

17omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis

18in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas

19cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies

20praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

21in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel