academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER EXODI (EXODUS)
  • 2.Mose 31

31

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda

3et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere

4ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere

5marmore et gemmis et diversitate lignorum

6dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi

7tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi

8mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis

9et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua

10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris

11oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient

12et locutus est Dominus ad Mosen dicens

13loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos

14custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui

15sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur

16custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum

17inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit

18dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei