academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER EXODI (EXODUS)
  • 2.Mose 35

35

1igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri

2sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur

3non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

4et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens

5separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes

6hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

7et pelles arietum rubricatas et ianthinas ligna setthim

8et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum

9lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis

10quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit

11tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases

12arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur

13mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus

14candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium

15altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi

16altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius

17cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli

18paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis

19vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi

20egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi

21obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat

22viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est

23si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas

24argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus

25sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum

26et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes

27principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale

28aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum

29omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt

30dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda

31implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina

32ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere

33sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest

34dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan

35ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant