academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER EXODI (EXODUS)
  • 2.Mose 38

38

1fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine

2cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis

3et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula

4craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam

5fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum

6quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis

7induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum

8fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi

9et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum

10columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea

11aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant

12in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea

13porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria

14e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus

15et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem

16cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat

17bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento

18et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria

19columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae

20paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos

21haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

22quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat

23iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso

24omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii

25oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum

26fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet

27centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis

28de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento

29aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli

30ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent

31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum