academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER EXODI (EXODUS)
  • 2.Mose 9

9

1dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

2quod si adhuc rennuis et retines eos

3ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis

4et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel

5constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra

6fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit

7et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum

8et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao

9sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti

10tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis

11nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti

12induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen

13dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

14quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra

15nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra

16idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra

17adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere

18en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus

19mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur

20qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos

21qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris

22et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti

23extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti

24et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est

25et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit

26tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit

27misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii

28orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis

29ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra

30novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum

31linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret

32triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant

33egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram

34videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum

35et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi