- Share on Facebook
- Twitter verse
- LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
- Spr 1
INCIPIT LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS
1
1Parabolae Salomonis filii David regis Israhel
2ad sciendam sapientiam et disciplinam
3ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
4ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
5audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
6animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
7timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
8audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
9ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
10fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
11si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
12degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
13omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
14sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
15fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
16pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
17frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
18ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
19sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
20sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
21in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
22usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
23convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
24quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
25despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
26ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
27cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
28tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
29eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
30nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
31comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
32aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
33qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato