academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 15

15

1responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

2lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

3in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

4lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum

5stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet

6domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur

7labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

8victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia

9abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo

10doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur

11infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum

12non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur

13cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus

14cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia

15omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium

16melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles

17melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio

18vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas

19iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo

20filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam

21stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus

22dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

23laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus

24semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo

25domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae

26abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus

27conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet

28mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis

29longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet

30lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa

31auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur

32qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis

33timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas