academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 19

19

1melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens

2ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit

3stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo

4divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur

5testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

6multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti

7fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit

8qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona

9testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit

10non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus

11doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi

12sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius

13dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier

14domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

15pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

16qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur

17feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

18erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam

19qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet

20audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

21multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

22homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax

23timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi

24abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam

25pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam

26qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix

27non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae

28testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem

29parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus