academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 20

20

1luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens

2sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam

3honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis

4propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei

5sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud

6multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet

7iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet

8rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo

9quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato

10pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum

11ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius

12aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque

13noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus

14malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur

15est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae

16tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo

17suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo

18cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella

19ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis

20qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris

21hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit

22ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te

23abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona

24a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam

25ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare

26dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem

27lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris

28misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius

29exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities

30livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris