academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 21

21

1sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud

2omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus

3facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae

4exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum

5cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate

6qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis

7rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium

8perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius

9melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

10anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo

11multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam

12excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum

13qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur

14munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam

15gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem

16vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur

17qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur

18pro iusto datur impius et pro rectis iniquus

19melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda

20thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud

21qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam

22civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius

23qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam

24superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam

25desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari

26tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit

27hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere

28testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam

29vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam

30non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum

31equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet