academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 22

22

1melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona

2dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus

3callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

4finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita

5arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis

6proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea

7dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

8qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur

9qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

10eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae

11qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem

12oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui

13dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum

14fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam

15stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam

16qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit

17inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam

18quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis

19ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie

20ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia

21ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te

22non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta

23quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

24noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso

25ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae

26noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis

27si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo

28ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui

29vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles