academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 25

25

1HAEC QUOQUE PARABOLAE SALOMONIS QUAS TRANSTULERUNT VIRI EZECHIAE REGIS IUDA

2gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem

3caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile

4aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum

5aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius

6ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris

7melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe

8quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum

9causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles

10ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset

11mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo

12inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem

13sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit

14nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens

15patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam

16mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud

17subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te

18iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum

19dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae

20et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo

21si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere

22prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi

23ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem

24melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

25aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua

26fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio

27sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria

28sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum