academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 26

26

1quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria

2sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet

3flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

4ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis

5responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur

6claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum

7quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola

8sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem

9quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum

10iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat

11sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam

12vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

13dicit piger leaena in via leo in itineribus

14sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo

15abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit

16sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

17sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius

18sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem

19sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci

20cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt

21sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas

22verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris

23quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata

24labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos

25quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius

26qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio

27qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum

28lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas