• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 27

27

1ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies

2laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua

3grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior

4ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit

5melior est manifesta correptio quam amor absconditus

6meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula

7anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet

8sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum

9unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur

10amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul

11stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem

12astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia

13tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus

14qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit

15tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur

16qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit

17ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui

18qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur

19quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus

20infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles

21quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis

22si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius

23diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera

24non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum

25aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus

26agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium

27sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis