academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 30

30

1VERBA CONGREGANTIS FILII VOMENTIS

Visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait

2stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum

3non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam

4quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

5omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se

6ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax

7duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar

8vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria

9ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei

10ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas

11generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae

12generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

13generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae

14generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus

15sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit

16infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit

17oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae

18tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro

19viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula

20talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum

21per tria movetur terra et quartum non potest sustinere

22per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo

23per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae

24quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus

25formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi

26lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum

27regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas

28stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis

29tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter

30leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum

31gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei

32et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

33qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias