academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 3

3

1fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum

2longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi

3misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui

4et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus

5habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae

6in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

7ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo

8sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum

9honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum

10et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt

11disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis

12quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi

13beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia

14melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius

15pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari

16longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria

17viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae

18lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

19Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia

20sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt

21fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium

22et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis

23tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget

24si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus

25ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum

26Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris

27noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac

28ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare

29ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam

30ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit

31ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius

32quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius

33egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur

34inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam

35gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia