academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 31

31

1VERBA LAMUHEL REGIS VISIO QUA ERUDIVIT EUM MATER SUA

2Quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum

3ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges

4noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas

5ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

6date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo

7bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius

8aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt

9aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem

10ALEPH mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius

11BETH confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit

12GIMEL reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae

13DELETH quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum

14HE facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum

15VAV et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis

16ZAI consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam

17HETH accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum

18TETH gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius

19IOTH manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum

20CAPH manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem

21LAMETH non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus

22MEM stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius

23NUN nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae

24SAMECH sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo

25AIN fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo

26PHE os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius

27SADE considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet

28COPH surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam

29RES multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas

30SIN fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

31THAV date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius

EXPLICIT LIBER PROVERBIORUM