• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 4

4

1audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam

2donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis

3nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea

4et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives

5posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei

6ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te

7principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam

8arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus

9dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te

10audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae

11viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis

12quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum

13tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

14ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via

15fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam

16non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint

17comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt

18iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

19via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

20fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam

21ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui

22vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas

23omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit

24remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te

25oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos

26dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur

27ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo