academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 7

7

1fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi

2serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui

3liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui

4dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam

5ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit

6de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi

7et video parvulos considero vecordem iuvenem

8qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur

9in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine

10et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga

11quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis

12nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians

13adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens

14victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea

15idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi

16intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto

17aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo

18veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus

19non est enim vir in domo sua abiit via longissima

20sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam

21inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum

22statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur

23donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

24nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei

25ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius

26multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea

27viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis