academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER PROVERBIORUM (SPRÜCHE/PROVERBS)
  • Spr 8

8

1numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam

2in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans

3iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens

4o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum

5intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite

6audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent

7veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium

8iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum

9recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam

10accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite

11melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

12ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus

13timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

14meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo

15per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt

16per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam

17ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me

18mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia

19melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo

20in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii

21ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam

22Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio

23ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret

24necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant

25necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar

26adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae

27quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos

28quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum

29quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae

30cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore

31ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum

32nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas

33audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam

34beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei

35qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino

36qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem