- Share on Facebook
- Twitter verse
- CANTICUM CANTICORUM (HOHESLIED/SONG OF SONGS)
- Hld 1
INCIPIT LIBER CANTICUM CANTICORUM
1
1Osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
2fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
3trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
4nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
5nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
6indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
7si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
8equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
9pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
10murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
11dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
12fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
13botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
14ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
15ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
16tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina