1et dixi audite principes Iacob et duces domus Israhel
numquid non vestrum est scire iudicium
2qui odio habetis bonum et diligitis malum
qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos
et carnem eorum desuper ossibus eorum
3qui comederunt carnem populi mei
et pellem eorum desuper excoriaverunt
et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete
et quasi carnem in medio ollae
4tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos
et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo
sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis
5haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum
qui mordent dentibus suis et praedicant pacem
et si quis non dederit in ore eorum quippiam
sanctificant super eum proelium
6propterea nox vobis pro visione erit
et tenebrae vobis pro divinatione
et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies
7et confundentur qui vident visiones et confundentur divini
et operient vultus suos omnes
quia non est responsum Dei
8verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et
virtute
ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel peccatum suum
9audite haec principes domus Iacob et iudices domus Israhel
qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis
10qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate
11principes eius in muneribus iudicabant
et sacerdotes eius in mercede docebant
et prophetae eius in pecunia divinabant
et super Dominum requiescebant dicentes
numquid non Dominus in medio nostrum
non venient super nos mala
12propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur
et Hierusalem quasi acervus lapidum erit
et mons templi in excelsa silvarum