- Share on Facebook
- Twitter verse
- LIBER SAPIENTIAE (WEISHEIT/WISDOM)
- Weish 1
INCIPIT LIBER SAPIENTIAE SALOMONIS
1
1Diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
2quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum
3perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes
4quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis
5sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate
6benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
7quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis
8propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium
9in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius
10quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur
11custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
12nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
13quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum
14creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra
15iustitia enim inmortalis est
16impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius