• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM (MATTHÄUS/MATTHEW)
  • Mt 25

25

1tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae

2quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes

3sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum

4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus

5moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt

6media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei

7tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas

8fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur

9responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis

10dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua

11novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis

12at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos

13vigilate itaque quia nescitis diem neque horam

14sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua

15et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim

16abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque

17similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo

18qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui

19post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis

20et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum

21ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui

22accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum

23ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui

24accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti

25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est

26respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi

27oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura

28tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta

29omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo

30et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium

31cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae

32et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

33et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris

34tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

35esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me

36nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me

37tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum

38quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus

39aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te

40et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

41tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius

42esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum

43hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me

44tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi

45tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis

46et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam